Violeta Parra

Gracias A La Vida

Hic cecinit Carolus do Carmo.





































Vita mihi grata est quae plurima dona paravit:
hos oculos habeo quibus omnia pulchra videre
albaque et atra probo discrimine cernere possim;
suspicioque alti clarissima sidera caeli
invenioque meos in turba semper amores.

Vita mihi grata est quae plurima dona paravit:
hae mihi sunt aures, quae, dum licet, omnia notant:
lucis et umbrae signa, canorem avis atque cicadae,
murmura et armorum strepitus rapidasque procellas,
denique tam suavis tua vocis verba venusta.

Vita mihi grata est quae plurima dona paravit:
hanc tribuit linguam vocisque sonora elementa,
cum quibus occurrunt semper mihi nomina cara:
mater, amicus, frater—et almo lumine plena
semita qua liceat mihi vestram tangere mentem.

Vita mihi grata est quae plurima dona paravit:
quae dedit his pedibus fessis vim progrediendi,
ut peragrarem urbes multas et stagna paludis,
litora, desertos montes et florida prata;
denique monstravit qua vestra ad tecta venirem.

Vita mihi grata est quae plurima dona paravit:
namque meo calidum saltat cor pectoris antro,
cum video fructus humanos ingeniorum,
cum video vacuum vitiis virtutis honorem,
cum video vestri clarissima lumina vultus.

Vita mihi grata est quae plurima dona paravit:
hunc animum dedit ut ridere et plangere possem;
est mihi vis lacrimas et gaudia discernendi:
materies duplex effecit carmina nostra
vestraque carmina quae memorarent posteritati
omnia quae nunc sunt et erunt atque ante fuerunt!

Vita mihi grata est quae plurima dona paravit...