蟹行詩集

Carmina Sinica

望湖樓(蘇軾)

黑雲翻墨未遮山
白雨跳珠亂入船
卷地風来忽吹散
望湖樓下水如天
Nondum operit montem caligine nimbus opaca
 sed nitida in navem decidit imber aqua.
Tum subiti verrunt nubes cum pulvere venti;
 caeruleum specto laetus ab arce lacum.

夢中作(歐陽修)

夜涼吹笛千山月
路暗迷人百種花
棊罷不知人換世
酒闌無奈客思家
Tibia cum ducit gelidam de monte Dianam,
 illicior multae vespere odore rosae.
Saecula me ludis mersum effugere iocosis;
 munere nec Bacchi cura levata mea est.

新晴(劉攽)

靑苔滿地初晴後
綠樹無人晝夢餘
惟有南風舊相識
偸開門戸又翻書
Vda fere musco tegitur nunc terra virenti;
 arbore sub viridi corpora fessa iacent.
Nemo praeter te foribus convenit apertis:
 namque libris sparsis, Auster, abire soles.

即事(陳師道)

老覺山林可避人
正須麋鹿與同群
却嫌鳥語猶多事
强管陰晴報客聞
Iam senior silva cervis comitatus amoena
 vitam naturae convenienter agam.
At mihi adhuc pectus curis impletur amaris:
 semper enim frustra vociferantur aves.

秋日(秦觀)

霜落邗溝積水淸
寒星無數傍船明
菰蒲深處疑無地
忽有人家笑語聲
Illimis gelidis in aquis ad litora rivi
 astra propinqua videns sola biremis adît.
Vix bene in herbosis se faucibus arida pandit,
 cum inter tecta homines garrula verba dabant.

Carmina Iaponica

万葉集

131

……夏草の 思ひ萎えて 偲ふらむ
妹が門見む なびけこの山
Sollicito certe coniunx mea languet amore,
 solis ut aestivi viribus herba sitit;
cedite vos, montes, ac tollite saxa inimica,
 ut liceat nobis mox revenire domum!

3671

ぬばたまの 夜渡る月に あらませば
家なる妹に 逢ひて来ましを
Fratris per tenebras nocturnas luce recepta
 tam leviter ferri, clara Diana, soles.
Si peterem uxorem vestro per inania curru,
 exigua possem rursus adire via.

370

雨降らず との曇る夜の しめじめと
恋ひつつ居りき 君待ちがてり
Imber de nebulis se nondum rupit aquosis
 auraque per tenebras uvida pressit humum;
flumine suffuso lacrimarum solus amaro
 corpus sternebam victus amore tui.

古今和歌集

11

春来ぬと 人はいへども 鶯の
鳴かぬかぎりは あらじとぞ思ふ
Veris eris certe soli mihi garrula hirundo
 nuntia, cum vernum tempus adesse ferant.

71

のこりなく 散るぞめでたき 桜花
ありて世の中 はての憂ければ
Felix qui fruitur sat primae flore iuventae
 et sine canitie sollicitante perit.

678

あひ見ずは 恋しきことも なからまし
音にぞ人を 聞くべかりける
Cara mihi vellem tua tantum fama fuisset;
 namque ita non saevus me domuisset amor.

新古今和歌集

83

いま桜 咲きぬと見えて 薄曇り
春に霞める 世のけしきかな
E rigida flores niveos nunc arbore natos
 nubila, ni fallor, paene maligna tegunt.
Sed leviter spirans atque omnia tecta frequentans
 «ver», Zephyrus dicit, «iam geniale venit».

299

おしなべて ものを思はぬ 人にさへ
心をつくる 秋の初風
{Orbis abest Phoebi magno pereunte calore;
 lenius aspirans omnibus aura venit.}
Laeditur et simplex autumni frigore primo:
 cur mihi communis parcere cura potest?

759

桜散る 春の末には なりにけり
雨間も知らぬ ながめせしまに
Ver tenerum periit nudataque silva relicta est,
 ante oculos dum imbres nubibus usque ruunt.

788

たまゆらの 露も涙も とどまらず
なき人恋ふる 宿の秋風
Ex oculis tumidis lacrimae labuntur amarae,
 non aliter pluviae quam sine fine cadunt.
Altius autumni penetrant cor frigora acuta
 et vacuae frangor matris amore domi.

Varia

Lullabye (Arknights)

Cantilena Frostnovae
iisdem metris atque lallatio Pascoliana
Puelle mi, quiesces; dormies, puelle.
Nihil doles, ocelle: palpebris tegaris.
Imaginem timesne mersus in sopore?
Quibus modis aleris? Quis tuebitur te?

Susurrat in sereno celsior Diana:
narrabit, ut videtur, fabulam atque fatum.

Somnus nequit fugari noctis in tenebris:
nihil vides neque audis; iam tegeris umbris.

Cano tibi minutis versibus, puelle.
Fovet suo sinu te terra dum quiescas.
Te mulceo canoris vocibus dolentem.
 Lalla, lalla, lalla ...

Quis est foras feritque nunc fores modeste?
Aut ventulus vocabit aut lupus pusillus.

Nihil tibi timendum est; lacrimis carebis.
Cubas metu levatus, ut genas remittas.

Susurrat in sereno celsior Diana:
narrabit, ut videtur, fabulam atque fatum.

Cano tibi minutis versibus, puelle.
Fovet suo sinu te terra dum quiescas.
Te mulceo canoris vocibus dolentem.
 Lalla, lalla, lalla ...

F. Petrarca, Canzoniere 134

Pace non trovo, et non ò da far guerra;
e temo, et spero; et ardo, et son un ghiaccio;
et volo sopra 'l cielo, et giaccio in terra;
et nulla stringo, et tutto 'l mondo abbraccio.

Tal m'à in pregion, che non m'apre né serra,
né per suo mi riten né scioglie il laccio;
et non m'ancide Amore, et non mi sferra,
né mi vuol vivo, né mi trae d'impaccio.

Veggio senza occhi, et non ò lingua et grido;
et bramo di perir, et cheggio aita;
et ò in odio me stesso, et amo altrui.


Pascomi di dolor, piangendo rido;
egualmente mi spiace morte et vita:
in questo stato son, donna, per voi.
Non mihi est bellum neque pax vaganti;
ustus et frigens iaceo voloque;
atque complector modo inane rursus
 cuncta lacertis.

Carcere ingrato miserum coercens
nec tenere umquam neque liberare
vult Cupido, qui laqueis moratur
 seminecem me.

Sentio caecus, sine voce clamo;
postulo mortem, cupio salutem
perditurus; nunc odio mihi sum
 plenus amoris.

Luctibus pascor, lacrimis cachinno;
displicet letum neque vita grata est:
pendeo totus tibi, Laura, quod tu
 causa doloris.