Eodem metro atque lallatio Pascoliana
Puelle mi, quiesces; dormies, puelle.
Nihil doles, ocelle: palpebris tegeris.
Imaginem timesne mersus in sopore?
Quibus modis aleris? Quis tuebitur te?
Susurrat in sereno celsior Diana:
narrabit, ut videtur, fabulam atque fatum.
Somnus nequit fugari noctis in tenebris:
nihil vides neque audis; iam tegeris umbris.
Cano tibi minutis versibus, puelle{, puelle}.
Fovet suo sinu te Terra dum quiescas.
Te mulceo canoris vocibus dolentem.
Lalla, lalla, lalla ...
Quis est foras feritque nunc fores modeste?
Aut ventulus vocabit aut lupus pusillus.
Nihil tibi timendum est; lacrimis carebis.
Cuba metu solutus, ut genas remittas.
Susurrat in sereno celsior Diana:
narrabit, ut videtur, fabulam atque fatum.
Cano tibi minutis versibus, puelle{, puelle}.
Fovet suo sinu te Terra dum quiescas.
Te mulceo canoris vocibus dolentem.
Lalla, lalla, lalla ...