蘇頲

春和春日幸望春宮応制

東望望春春可憐
更逢晴日柳含煙
宮中下見南山盡
城上平臨北斗懸
細草偏承回輦處
輕花微落奉觴前
宸遊對此歡無極
鳥哢聲聲入管絃
Temporibus veris iucundis omnia rident
 intueorque arcem candidiore die,
unde videre licet magni quoque culmina montis
 et propius fulgens cernitur Vrsa polo;
gramine se vestit tellus qua ducitur axis
 ac leviter lapsis sunt loca sparsa rosis.
haec satius placeat tibi, Princeps, copia rerum!
 nam fidibus blandis carmina miscet avis.